Friday, September 28, 2007

The Beauty of Tradition

Credo III - The Monks of Santo Domingo de Silos

Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem cæli et terræ, visibílium ómnium et invisibílium;

Et in unum Dóminum Jesum Christum, Fílium Dei unigénitum, et ex Patre natum ante ómnia sæcula: Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero, génitum non factum, consubstantiálem Patri, per quem ómnia facta sunt; qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de cælis; et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine et homo factus est; crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto, passus et sepúltus est; et resurréxit tértia die secúndum Scriptúras; et ascéndit in cælum, sedet ad déxteram Patris; et íterum ventúrus est cum glória judicáre vivos et mórtuos; cujus regni non erit finis;

Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem: qui ex Patre Filióque procédit; qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur; qui locútus est per Prophétas;

Et in unam sanctam cathólicam et apostólicam Ecclésiam.

Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatorum; et exspecto resurrectionem mortuorum et vitam ventúri sæculi. Amen.

No comments: